라틴어 문장 검색

iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum deposito thorace datur sceptroque replenda mucrone est vacuata manus, cunabula vestra imperii fulsere notis et praescia tellus aurea converso promisit saecula fetu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
Et exclamavit Abner ad Ioab et ait: " Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos? ".
아브네르가 요압을 불러서 말하였다. “우리가 언제까지 이렇게 칼부림을 해야 하겠느냐? 이러다가 결국 비참한 일이 일어나게 될 줄을 모른단 말이냐? 그대는 군사들에게 제 형제의 뒤를 그만 쫓고 돌아서라는 명령을 끝내 내리지 않을 셈인가?” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장26)
Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri.
자네들의 금언은 재와 같은 격언이요 자네들의 답변은 진흙 같은 답변일세. (불가타 성경, 욥기, 13장12)
Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax;
칼로 찌른다 해도 소용없고 창과 화살과 표창도 마찬가지다. (불가타 성경, 욥기, 41장18)
induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium non fictum;
또 정의를 가슴받이로 두르시고 어김없는 공정을 투구로 쓰시며 (불가타 성경, 지혜서, 5장18)
O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile.
“아! 주님의 칼아 언제나 네가 잠잠해지려느냐? 칼집에 다시 들어가 거기에 가만히 머물러 있어 다오!” 한다마는 (불가타 성경, 예레미야서, 47장6)
Pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 5:4)
thoraces Thorax quidam rex dicitur invenisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 50310)
thoraca indutus omnia quae in 'ax' exeunt Graeca masculina in obliquis casibus 'a' producunt, ut 'thorax thoracis', 'pinax pinacis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4874)
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:5)
juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:2)
Dextra manus floris donatur honore, sinistram Scorpius incendens caude mucrone minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:1)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION