라틴어 문장 검색

Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
‘친교 제물을 올리는데 소를 잡아 바치려면, 수컷이든 암컷이든 흠 없는 것을 주님 앞에 바쳐야 한다. (불가타 성경, 레위기, 3장1)
Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
빈정꾼이 벌받으면 어수룩한 자가 지혜로워지고 지혜로운 이가 지도를 받으면 지식을 얻는다. (불가타 성경, 잠언, 21장11)
Astutus videns malum absconditus est; simplices transeuntes multati sunt.
영리한 이는 재앙을 보면 몸을 숨기지만 어리석은 자는 그대로 가다가 화를 입는다. (불가타 성경, 잠언, 27장12)
Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:24)
Nunc accipe penas Sed quas sponte luam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:8)
Quorum pessimis conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus quin multarentur merita supernae indignationis ira, agente ministro iniquitatis Hubba:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:10)
unde non immerito ex ipsius rationabili intellectu mandati coniicio quod in articulo praesenti amans sit amoris amissione multandus, et sufficere satis credo istud esse amoris mandato prohibitum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 49:4)
Sed adhuc inquietat animum secunda dubitatio talis, utrum amoris amissione multetur amator, si ad aliam accessit non amandi affectu, eius tamen nullum habuit voluntas effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 50:4)
Saepe quoque urbes magnas et egregias arcesque munitas et castra tutissima subvertit et multam divitiarum fortunam sine possidentis largitione ad egestatis infortunia ducit multosque cogit commissum luere crimen, quos peccatum nec sui nec parentum potest [ulla] ratione contingere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:2)
Humores cur luna parit, cur equora lune Detrimenta luunt uel eadem diuite gaudent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:5)
Vt rosa spineti compensat flore rigorem, Vt dulcore suo fructum radicis amare Ramus adoptiuus redimit, sic crimina matris Ista luit, matrem facit sua nata renasci, Vt sic munda ream, corruptam uirgo, pudica Effrontem, miseram felix humilisque superbam Abluat et uite pariat sua filia matrem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:4)
Hac ergo crudelitate visa, circiter [0407C] ducenti in silentio noctis Nussiam navigio fugam inierunt, quos peregrini et cruce signati comperientes, nec unum quidem vivum reliquerunt, sed simili multatos strage rebus omnibus spolia verunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:5)
- Ubi cives Assur gravi membrorum abscissione multantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 17:2)
Nam Hugo lorica exutus, mox mediis periculis illatus, et solito more gentiles impugnans et multans, sagitta a tergo trans pectus et jecur illius infixa, inter manus suorum vitam exhalavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:8)
Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION