라틴어 문장 검색

nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 1:1)
et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 473:1)
hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 259:1)
plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 534:1)
postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 69:1)
volnerati aliquanto plures sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 535:2)
plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 519:2)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장39)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:4)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 9:5)
ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat, nobilius multo regni sceptra reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:1)
per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga - nam pugna nulla fuit - ceciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 337:1)
litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpes esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 184:3)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장13)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION