라틴어 문장 검색

Eaque vi territus ipse, primitiis crebrescentis seditionis in maius, secessit ad Mulvium pontem, quem struxisse superior dicitur Scaurus, ut lenimenta ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 9:1)
atque etiam secundum species ipsorum, ut in leone, milvio, homine;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:2)
Quod ad solum vero pertinet, frumentum quoque valentius est collinum quam campestre;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장38)
Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:2)
Quod ad solum vero pertinet, frumentum quodque valentius est collinum, quam campestre:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 9:2)
scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris, muro sustinui Martem noctesque cruentas Collina pro turre tuli?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:51)
Omne Palatino quod pons a colle recedit Mulvius et quantum licuit consurgere tectis, una replet turbae facies:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:229)
tertia putealis collina vel quae non infima valle reperitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 2:4)
Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 1:1)
Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 6:1)
gracilis et collinus quadratas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:2)
pons Mulvius in eo tempore celebris nocturnis inlecebris erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장4)
Otho lustrata urbe et expensis bello consiliis, quando Poeninae Cottiaeque Alpes et ceteri Galliarum aditus Vitellianis exercitibus claudebantur, Narbonensem Galliam adgredi statuit classe valida et partibus fida, quod reliquos caesorum ad pontem Mulvium et saevitia Galbae in custodia habitos in numeros legionis composuerat, facta et ceteris spe honoratae in posterum militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장1)
Ipse Vitellius a ponte Mulvio insigni equo, paludatus accinctusque, senatum et populum ante se agens, quo minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus, sumpta praetexta et composito agmine incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장1)
Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis postera die urbem ingrederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION