라틴어 문장 검색

illic immensae opulentiae templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum intimis clausum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장3)
deinde a capite molis rursus alto se inmersit ac modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita haud procul munimentis urbis se mersit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 6:1)
Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 20:2)
Illi nec de fide nec de dementia regis ipsos dubitare respondent equitesque tendere extra munimenta urbis iubent :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 23:1)
itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 6:2)
ipse Hannibal qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur hortator aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:1)
cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 48:1)
in quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti amnis muroque et commeatibus firmatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장6)
intra munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 3:1)
murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 299:2)
consul iam munimentis quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 52:1)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
"o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:5)
id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 98:2)
nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION