라틴어 문장 검색

Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros.
요압을 따르는 군사들이 그곳에 이르러 아벨 벳 마아카에 있는 그를 포위하고, 그 성읍을 치려고 공격 축대를 쌓아 바깥 성벽만큼 올렸다. 군사들이 모두 그 성벽을 무너뜨리려고 헐기 시작하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 20장15)
Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:2)
eos ad murum oppugnandum subire iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 230:4)
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장3)
Tankradus videns praesidium firmissimum et defensione Turcorum tutissimum, per dies plurimos machinas et tormenta lapidum fieri constituit, quibus undique in duodecim partes suos circa praesidium constituens, nocte ac die turres et muros comminuens oppugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:5)
et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium muris admoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 429:2)
aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 304:1)
idem, cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:3)
Applicitis tandem muro ingeniis, fortiter cives oppugnabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:1)
Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 87:1)
quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 582:1)
thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 33:1)
QUINTUS CLAUDIUS in undevicesimo Annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 2:1)
Amida hinc circum muros, inde per subterraneos fornices duce transfuga oppugnatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장1)
Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, a die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION