라틴어 문장 검색

Destruxisti omnes muros eius posuisti munitiones eius in ruinas.
그의 성벽들을 모두 헐어 버리시고 그의 성채들을 폐허로 만드셨습니다. (불가타 성경, 시편, 89장41)
Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt.
확 트인 돌파구로 들이닥치듯 쳐들어오고 폐허 가운데로 밀려드네. (불가타 성경, 욥기, 30장14)
muros ruinas murorum dirutorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2375)
Hanc vero stragem, ut dictum est, dum rex prae cunctis validius ac attentius exerceret in ruina murorum, in aedificiis incendendis, ultra modum membris calore et labore vexatis, vehemente infirmitate corripitur, et magis ac magis molestia corporis coepit augeri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:5)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)
nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 78:1)
cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 85:1)
eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 316:1)
vel propter aggerem, quem ruina fecerat muri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2373)
hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis ascensus temptant, adversus quos undique ad opem ferendam concurrunt Aetoli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 292:1)
Inter haec, ad augendam ruinam et stragem murorum allatus est praefatus aries horrendi ponderis et operis, vestitus vimineis cratibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:1)
postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 179:1)
Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 119:1)
ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 202:1)
nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION