라틴어 문장 검색

mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:2)
Et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec imperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello, vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 13:1)
Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 5:1)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)
Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 2:1)
Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:19)
Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 19장1)
num saltem tacita formidine mussant?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:82)
Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret sua secumque duceret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem [se], sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:1)
omnes enim que garrio murmurant aut mussant aut cogitant aut somniant, et que inventa non attestantur. 18.
(단테 알리기에리, Epistolae 80:2)
mussabat tacito medicina timore, quippe patentia cum totiens ardentia morbis lumina versarent oculorum expertia somno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:5)
defessa iacebant Corpora, mussabat tacio medicina timore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 13:6)
mussant modo 'verentur' vel 'timent' significat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3451)
alias 'dubitant', ut mussat rex ipse Latinus quos generos vocet;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3452)

SEARCH

MENU NAVIGATION