라틴어 문장 검색

Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque
그리고 그들 모두에게 예복을 한 벌씩 주고, 벤야민에게는 은전 삼백 닢과 예복 다섯 벌을 주었다. (불가타 성경, 창세기, 45장22)
vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes.
또한 아버지에게는 이집트의 특산물을 실은 나귀 열 마리와, 아버지가 여행길에 먹을 곡식과 빵과 음식을 실은 암나귀 열 마리를 보냈다. (불가타 성경, 창세기, 45장23)
Quibus locutus est Samson: " Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias;
그때에 삼손이 그들에게 제안하였다. “내가 그대들에게 수수께끼를 하나 내겠소. 잔치가 계속되는 이레 동안에 답을 찾아서 그 수수께끼를 풀면, 내가 그대들에게 아마 속옷 서른 벌과 예복 서른 벌을 내겠소. (불가타 성경, 판관기, 14장12)
sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias ". Qui responderunt ei: " Propone problema, ut audiamus ".
그러나 풀지 못하면, 그대들이 나에게 아마 속옷 서른 벌과 예복 서른 벌을 주시오.” 그들이 “당신의 그 수수께끼를 내놓아 보시오. 한번 들어 봅시다.” 하고 응답하자, (불가타 성경, 판관기, 14장13)
Dixitque ei rex Syriae: " Vade, et mittam litteras ad regem Israel ". Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia siclorum auri et decem mutatoria vestimentorum,
그러자 아람 임금이 말하였다. “내가 이스라엘 임금에게 편지를 써 보낼 터이니, 가 보시오.” 이리하여 나아만은 은 열 탈렌트와 금 육천 세켈과 예복 열 벌을 가지고 가서, (불가타 성경, 열왕기 하권, 5장5)
Et ille ait: " Recte. Dominus meus misit me dicens: "Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices" ".
게하지가 대답하였다. “별일 없습니다. 그런데 저의 주인님께서 저를 보내시어 이렇게 전하라고 하셨습니다. ‘지금 막 에프라임 산악 지방에서 예언자 무리 가운데 두 사람이 나에게 왔습니다. 그들에게 줄 은 한 탈렌트와 예복 두 벌을 보내 주십시오.’” (불가타 성경, 열왕기 하권, 5장22)
Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex Aegypto;
내 침상에 덮개를 깔았는데 화려한 이집트산 아마포랍니다. (불가타 성경, 잠언, 7장16)
mutatoria et palliola et linteamina et marsupia,
예복과 덧옷, 장옷과 손지갑, (불가타 성경, 이사야서, 3장22)
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
그들은 예수님의 시신을 모셔다가 유다인들의 장례 관습에 따라, 향료와 함께 아마포로 감쌌다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장40)
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
이어서 하늘이 열리고 큰 아마포 같은 그릇이 내려와 네 모퉁이로 땅 위에 내려앉는 것을 보았다. (불가타 성경, 사도행전, 10장11)
" Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;
“내가 야포 시에서 기도하다가 무아경 속에서 환시를 보았습니다. 하늘에서 큰 아마포 같은 그릇이 내려와 네 모퉁이로 내려앉는데 내가 있는 곳까지 오는 것이었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 11장5)
In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
Si vero demum tactus amore natalis soli repatriare voluerit, plurima vestimentorum mutatoria et quaecumque ei necessaria fuerint, largirecum habundantia.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:11)
Proinde quoniam - ut Mantuanus vates praedixit excelsus - maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 1:1)
Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION