라틴어 문장 검색

si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:5)
quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus uestitus est;
(아풀레이우스, 변명 54:2)
21. Fimus equinus, et hujusmodi excrementa animalium recentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 59:1)
Quinetiam excrementa animalium non recentia manifeste habent calorem potentialem, ut cernitur in impinguatione soli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 126:2)
Est autem ῥυάσ (a ῥέω), vel forsan et ῥοιάσ (a ῥείω), quaelibet quorumcumque excrementorum corporis per meatus naturae congruos ejectio, quae scilicet invito aegroto oblinet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1657)
Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)
precabaturque principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere oris excremento.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장3)
Et Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent barbari adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 47:2)
"tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:19)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
hvic conivnx sychaeus erat quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3431)
alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6067)
namque Graece κυλλούσ aliqua mutilatos parte corporis dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13811)
quem autem dicit Vergilius Mettum Mettius Fufetius dictus est, quod nomen mutilavit causa metri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6424)

SEARCH

MENU NAVIGATION