라틴어 문장 검색

Respondens Dominus: "Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam".
주님께서 그에게 말씀하셨다. “삼 년 된 암송아지 한 마리와 삼 년 된 암염소 한 마리와 삼 년 된 숫양 한 마리, 그리고 산비둘기 한 마리와 어린 집비둘기 한 마리를 나에게 가져오너라.” (불가타 성경, 창세기, 15장9)
quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,
정녕 몸에 흠이 있는 사람은 누구도 가까이 오지 못한다. 눈먼 사람, 다리저는 사람, 얼굴이 일그러졌거나 몸이 기형인 사람, (불가타 성경, 레위기, 21장18)
Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.
눈이 먼 것이나 어디가 부러진 것, 어디가 잘려 나간 것이나 얼룩이 있는 것, 가려움증이 있거나 수포진에 걸린 것, 너희는 이런 것들을 주님에게 바쳐서는 안 된다. 이런 것들을 제단 위에서 화제물로 주님에게 올려서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 22장22)
illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:4)
postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum compage deformes, ut quaqua incesserit quisquam, cernens mutilorum hominum agmina, detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima, velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia, per primigenios seminis fontes, tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:3)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
sed privatus humana manu, privatus digitis, ungula rotunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:2)
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 13:1)
Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:16)
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장1)
aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:3)
At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur vindemiae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:6)
Supputari debet bima, quin etiam trima;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:2)
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 28장 1:1)
Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION