라틴어 문장 검색

"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)
Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:6)
" Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장8)
Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: "Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장10)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: "Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장11)
quae supra posui ad p. 10, 21. 62, 13 et alibi murtetum, non myrtetum cum libris optimis dedi.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).275)
infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in altissima turri repertus est iacens contra solis exortum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 6:2)
Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 1:1)
Quid uoueat dulci nutricula maius alumno,qui sapere et fari possit quae sentiat, et cuigratia, fama, ualetudo contingat abunde, et mundus uictus non deficiente crumina?
(호라티우스의 첫번째 편지, 045)
accipiat te Gallia vel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII69)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
unde etiam myrtus ei consecrata est, quae litoribus gaudet, ut ait litora myrtetis laetissima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8019)
litora myrtetis laetissima locum posuit pro ipsis ar- boribus, sicut salictum pro salicibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1121)
nam myrtetum est locus, arbor ipsa myrtus vocatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1122)
summum myrteta coronant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION