라틴어 문장 검색

Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
bella scribam fortia breviter et nane,
(ARCHIPOETA, IV18)
Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:1)
Docuit, inquit, nos Apollinaris, ' nanos' verbum Graecum esse, tu nos doce, quoniam de mulis aut eculeis humilioribus vulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 4:2)
At nunc me Genumana per salicta Bigis raeda rapit citata nanis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 5:3)
Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 14장 1:1)
nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:6)
' annalibus suis uir consularis inseruit, frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum statueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 5:7)
ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:1)
nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII13)
Delectatus inter coenam erat symphoniacis Toronii Flacci mangonis, atque eos frumento donaverat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 28:1)
reliqua [animalia] acroamata tricas meras esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:24)
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:7)
Interdum acroamata audiebamus, interdum iucundissimis sermonibus nox ducebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:5)
nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legitimum nanus civis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 179:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION