라틴어 문장 검색

A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare.
(아풀레이우스, 변명 24:13)
Sacerdotes quoque feminas M. Cicero antistitas dicit, non secundum grammaticam legem antistites.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 23:1)
Sacerdotes, inquit, Cereris atque illius fani antistitae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 23:3)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, praetorquete iniuriae prius collum quam ad vos pervenat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION