라틴어 문장 검색

Locutusque contra Deum et Moysen ait: " Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ".
그래서 백성은 하느님과 모세에게 불평하였다. “당신들은 어쩌자고 우리를 이집트에서 올라오게 하여, 이 광야에서 죽게 하시오? 양식도 없고 물도 없소. 이 보잘것없는 양식은 이제 진저리가 나오.” (불가타 성경, 민수기, 21장5)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
“너희는 스스로 조심하여, 방탕과 만취와 일상의 근심으로 너희 마음이 물러지는 일이 없게 하여라. 그리고 그날이 너희를 덫처럼 갑자기 덮치지 않게 하여라. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장34)
Quare ad hoc opus non nauseantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione nouitatis illectus, lector accedat, ut, quamuis liber uernantis eloquii purpuramento non floreat et fulgurantis sententie sydere non clarescat, tamen in fragilis calami tenuitate mellis possit suauitas inueniri et arescentis riuuli modicitate sitis ariditas temperari;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:4)
Quo duce signa gerit et bellum uoce minatur Hebrietas, Fastus, Iactancia, Crapula, Luxus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:15)
Vincitur ergo Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:6)
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:1)
Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:7)
[0463A] Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:10)
Censumergo salutis corporis habebis, vitamque tibi adicies si cum tenperantiaet abstinentia vitaveris comessationes, crapulam, ebrietatem, nimias etmaximas et frequentes atque delicatas comestiones.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:15)
"Absintdelicie, detractio, crapula, murmur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 35:3)
Crapula insuper debet abesse, secundum verbum Pauli dicentis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 38:1)
"Non in crapula, et ebrietate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 38:2)
"Propter crapulam multi obierunt:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 46:2)
Vitare itaque debemus comessationes, crapula, ebrietates nimias et maximas etfrequentes comestiones ac delicatas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 46:7)
Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION