라틴어 문장 검색

Nunc vero hac de causa pons iste navalis constructus est, ut egressis Turcis per pontem lapideum Farfar in insidias Christianorum, per hunc ligneum pontem Galli festinanter occurrentes, suis subvenirent a portu maris escas afferentibus, et Turcos sine mora repellerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 84:3)
At hodie atque apud nos Europaeos si unquam aut uspiam potentia navalis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cesset) summi ad rerum fastigia momenti est, tum quia pleraque Europae regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta, tum etiam quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam existunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 14:12)
sive album in oculo est, montanus sal Hispanus vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immixtus melli vitium extenuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:3)
Deseritur Taurique nemus, Perseaque Tarsos, Coryciumque patens exesis rupibus antrum, Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:29)
Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:6)
namque ferunt olim Pagasae navalibus Argo egressam longe Phasidos isse viam, et iam praeteritis labentem Athamantidos undis Mysorum scopulis applicuisse ratem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 208)
"tua viscera ferro, Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget, Luna die, duplex ponto si plaustra novatur Parrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernit Caucason, Hercynii nemoris si stipite lintris texta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen, si bibit Hispanus Gangen tepidisque ab Erythris ad Tartesiacum venit Indus aquator Hiberum, si se Pollucis perfundit sanguine Castor, Thesea Pirithoi, Pyladen si stravit Orestae vel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra matricida pius."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 120)

SEARCH

MENU NAVIGATION