라틴어 문장 검색

Laxati sunt funiculi tui nec sustinent malum suum, ut dilatare velum non queant. Tunc divident caeci praedam multam; claudi diripient rapinam.
너의 밧줄들은 늘어져 돛대의 버팀목을 단단히 잡아 주지 못하고 깃발을 펴지도 못하리라. 그때에 사람들은 수많은 전리품과 노획품을 나누어 받고 다리저는 이들도 노략하려고 달려들리라. (불가타 성경, 이사야서, 33장23)
sic a principiis ascendit motus et exit paulatim nostros ad sensus, ut moveantur illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:20)
Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est [a] tota mente a recta ratione defectio sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri queant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:1)
nec prohibere quit, nec prohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 343)
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris exsternata malo, quae nullis sensibus auctae nec missas audire queunt nec reddere voces?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:1)
Nec accipere iniuriam queunt nec facere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 49:4)
Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:3)
Nec diutius quivi tantum cruciatum volup- tatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud savium impressi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:1)
Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 39:2)
posse enim fieri existimabat ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua observatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam vel splendoris vel altitudinis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 13:1)
nam depositae stirpes4 valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius5 transferantur, retorrescunt nec adolescere queunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:4)
ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimbo in campos et tuta tuli nec credere quivi
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 88:1)
unde genus fraterque viro - sed et ille quierit oro nec vanis cladem Lycus augeat armis.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 182:1)
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum figat aprum et nuda teneat venabula mamma, patricios omnis opibus cum provocet unus quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat, cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi Crispinus Tyrias umero revocante lacernas ventilet aestivum digitis sudantibus aurum, nec sufferre queat maioris pondera gemmae, difficile est saturam non scribere, nam quis iniquae tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se, causidici nova cum veniat lectica Mathonis plena ipso, post hunc magni delator amici et cito rapturus de nobilitate comesa quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I10)
sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION