라틴어 문장 검색

Et si incidet imprudentiae causa, quae non ad delictum, sed ad casum necessitatemve pertineat, quod genus paulo ante attigimus, erit eisdem aequitatis sententiis contra acerbitatem verborum deprecandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 2:2)
P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 2:5)
Si imprudenter aut necessitate aut casu quippiam fecerit, quod non concederetur eis qui sua sponte et voluntate fecissent, ad eius facti deprecationem ignoscendi petenda venia est, quae sumetur ex plerisque locis aequitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:2)
es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 34:2)
nec interrogatus nec accusatus cum responderet, utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 80:1)
Natura an casu, an necessitate aliqua;
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:11)
Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi, neque mentem animumque eius consistere, sed vi quadam nova ictum labascere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 8:1)
Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret.
(카이사르, 내란기, 3권 77:1)
Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque consistere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 8:1)
Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 9:4)
quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul cum patria deserendi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 680:2)
Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit) perlaturos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 10:1)
dicit sane Plinius [in naturali historia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 187)
Quare dixit Tullius, "Bellum ita vitandum est ut nulla causa suscipiaturnisi causa necessitatis, vel pacis habende vel ex infra scriptis casibus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:25)
Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION