라틴어 문장 검색

CUM Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare, idque facile esse factu dixit, quoniam filius suus pocula in convivio regi ministraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 2:1)
Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum, triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 19:1)
Veneno necatum esse credidere plerique:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 15:1)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
Ingemiscat, siquis vita digressis est dolor, huius arrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen, vel (ut quidam scribunt) Niciam, ministrum reppulerit regium, colloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tune bellis saevissimis exurentem, veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem, ut a citeriore caveret obsequio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 22:2)
Et si a rege illud impetrare non posset, veneno eos necabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:4)
sicut de adolescente quodam regi dilectissimo hoc factum compertum habetur, quem cum ad regem accusare non posset, veneno eum necavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:5)
constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1396)
senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:5)
Puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, ueneno uxorem suam necare:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 12:5)
hos morsu, longis complexibus illos, hos necat adfiatu funesti tabe veneni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:7)
Maximum autem exemplum est iustitiae in hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus se venenum regi daturum et cum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:5)
et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et veste multa gravique opertos necat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장16)
Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
하모르와 그의 아들 스켐도 칼로 쳐 죽이고, 스켐의 집에서 디나를 데리고 나왔다. (불가타 성경, 창세기, 34장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION