라틴어 문장 검색

Cave igitur, Gualteri, cum monialibus solitaria quaerere loca vel opportunitatem desiderare loquendi quia, si lascivis ludis locum ipsa persenserit aptum, tibi non crastinabit concedere quod optabis et ignita solatia praeparare, et vix unquam poteris opera Veneris evitare nefanda scelera sinistra committens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:13)
Verum ut a veridicis et nobilibus viris relatum est, nequaquam hoc nefando scelere culpandus erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 92:2)
scelerique nefando Nomen erit virtus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:18)
scelus nefandum, triste et aspectu horridum!
(세네카, Hercules Furens 14:32)
Universae igitur armentur dominae probiores, [si], quum sua iura videant ab indignis feminis usurpari, et tam nefanda studeant scelera vindicare, ne tantae perditionis exemplum diutius per orbem valeat divagari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:6)
' Immo iam plures novimus coamantium eos amore cogente in uxoris interitum cogitare ac eas crudelissima trucidatione necare, quod cunctis constat scelus esse nefandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:5)
Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse;
(카이사르, 히스파니아 전기 16:6)
Hostes nempe meos sceleri iurata nefando Sacramenta tenent:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:67)
Campus Acheldemach sceleris mercede nefandi venditus exequias recipit tumulosus humandas.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ager Sanguinis1)
nec hactenus Fortuna maculavit patrem, sed maius aliud ausa commisso scelus gnatae nefandos petere concubitus iubet.
(세네카, 아가멤논 1:11)
invictus acie, gentium domitor, Iovi aequatus altos ipse per honorum gradus Caesar nefando civium scelere occidit.
(세네카, 옥타비아 8:4)
Nec piger ingenio scelerum fraudisque nefandae rector eget.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권194)
Tandem post plurimum mali rumoris, quid primum, quid cautius et consultius agerent ad explorandam rem et crudelitatem Hungarorum, quam [0411B] fecerant adversus Christianos confratres, dum saepius tractarent, visum est omnibus utile consilium, ut neminem ex nominatissimis et capitaneis viris ad inquisitionem tam nefandi homicidii et sceleris praemitterent, praeter Godefridum de Ascha, eo quod notus esset Calomano, regi terrae, ante multum tempus hujus viae in legationem ducis Godefridi missus ad eumdem regem Hungarorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 4:1)
immo enim sceleri aduersum parentem nefando, immani, impetibili.
(아풀레이우스, 변명 83:17)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION