라틴어 문장 검색

In [0433C] quo cohors duodena gemmarum, successivo privilegialique splendore inter alias praerogativam poscere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:35)
Et licet istae mutationes seminis non fiant successive secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non fit nisi completo numero conversionum secundum septem menses.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:31)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
quin contra, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiae negativae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:12)
Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successivo et ordinato, videatur imitari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 195:6)
ac deinde, post negativas tot quot sufficiunt, super affirmativas concludere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:5)
Itaque subjungenda sunt negativa affirmativis, et privationes inspiciendae tantum in illis subjectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:1)
Ad Instantiam primam affirmativam, Instantia prima negativa vel subjunctiva.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 73:1)
verum in quali situ et natura soli hujusmodi eruptiones fieri soleant, ut possimus affirmativae subjungere negativam, non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 92:5)
Omnis flamma perpetuo est calida magis aut minus, neque omnino subjungitur negativa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:1)
Omne ignitum ita ut vertatur in ruborem igneum etiam sine flamma perpetuo calidum est, neque huic affirmativae subjungitur negativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:1)
itaque non subjungitur negativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 98:2)
Liquidis ferventibus subjungitur negativa ipsius liquidi in natura sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:1)
Similiter vapori fervido subjungitur negativa naturae ipsius vaporis, qualis apud nos invenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 102:1)
Similiter aeri ipsi ferventi subjungitur negativa naturae aeris ipsius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION