라틴어 문장 검색

et dixit ad omnem populum: " En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro ".
그러고 나서 여호수아는 온 백성에게 말하였다. “보라, 이 돌이 우리에게 증인이 될 것이다. 주님께서 우리에게 이르신 모든 말씀을 이 돌이 들었다. 그래서 이것은 너희가 너희 하느님을 부정하지 못하게 하는 증인이 될 것이다.” (불가타 성경, 여호수아기, 24장27)
Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci;
내가 만일 가난한 사람들의 소망을 물리치고 과부의 눈을 흐리게 하였다면 (불가타 성경, 욥기, 31장16)
sedet ipse uocatque sedentem, Et nisi surgat eques, surgere uelle negat.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:48)
Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:5)
"testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream."
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:7)
Omnia solus habes - hoc me puta velle negare!
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXVI2)
Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos, Nascetur, licet hoc velis negare, Inserta tibi ficus a cupressu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX4)
Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:2)
Pompeius plane se negat velle ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 5:5)
ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:4)
nihil , quae tibi non vis negari, eripio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:4)
negantem uult in uincla ducere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.8)
quid interim obiecit, quod L. Paulus, si causam dicat, negatum velit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 445:2)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
nam alii dicunt a nobis abscedentem solem ire ad antipodas, alii negant et volunt illic tenebras esse perpetuas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2433)

SEARCH

MENU NAVIGATION