라틴어 문장 검색

Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt mutatisque nominibus institorum eadem exercent conmercia, non victum et vestitum, quod apostolus praecipit, sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:8)
melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo fructus eius.
지혜의 소득은 은보다 낫고 그 소출은 순금보다 낫다. (불가타 성경, 잠언, 3장14)
HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum.
마치 상인의 배처럼 멀리서 양식을 마련해 온다. (불가타 성경, 잠언, 31장14)
TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius.
벌이가 좋으리라는 것을 알기에 밤에도 등불을 끄지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 31장18)
In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium.
시호르의 곡식과 나일 강의 수확이 그의 수입. 티로는 뭇 민족들의 장터였다. (불가타 성경, 이사야서, 23장3)
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae?
누가 왕관의 수여자 티로를 두고 이러한 결정을 내렸는가? 그 상인들은 제후들이며 그 무역상들은 세상에서 존경을 받는데. (불가타 성경, 이사야서, 23장8)
Haec dicit Dominus: " Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: "Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!".
주님께서 이렇게 말씀하신다. “이집트의 재산과 에티오피아의 소득과 키 큰 족속 스바인들이 너에게 건너와서 너의 것이 되고 너의 뒤를 따르리라. 그들은 사슬에 묶여 건너와서 네 앞에 엎드려 빌며 말하리라. ‘과연 당신에게만 하느님이 계십니다. 다른 이가 없습니다. 다른 신이 없습니다.’” (불가타 성경, 이사야서, 45장14)
Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
군사들은 너의 재물을 약탈하고 상품들을 노략하며 너의 성벽을 허물어뜨리고 호화로운 집들을 부수어 석재와 목재와 흙덩이까지 바다 한가운데로 던져 버리리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 26장12)
Iavan, Thubal et Mosoch ipsi institores tui; mancipia et vasa aerea adduxerunt tibi in commutationem populo tuo.
야완, 투발, 메섹도 너와 장사를 하여, 노예와 구리 연장을 주고 네 물품들을 가져갔고, (불가타 성경, 에제키엘서, 27장13)
filii Rhodi negotiatores tui; insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et ebenina reddiderunt tibi ut tributum.
드단 사람들도 너와 장사를 하였고, 또한 많은 섬이 너의 중개상으로 일하면서, 그 대가로 너에게 상아와 흑단을 지불하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장15)
Iuda et terra Israel ipsi institores tui; frumentum primum, balsamum et mel et oleum et resinam attulerunt tibi in commutationem.
유다와 이스라엘 땅도 너와 장사를 하여, 민닛 밀, 기장, 꿀, 기름, 유향을 주고 네 물품들을 가져갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장17)
Dedan institores tui in tapetibus ad equitandum.
드단은 말을 탈 때 안장에 까는 천을 가져와 너와 장사를 하고, (불가타 성경, 에제키엘서, 27장20)
Ipsi negotiatores tui cum vestibus splendidis, involucris hyacinthinis et polymitis texturisque discoloribus, funibus obvolutis et cedris in negotiationibus tuis.
그들은 화려한 의복, 수놓은 자주색 옷, 여러 색으로 짠 융단, 단단히 꼰 밧줄을 너의 시장으로 가져와서 너와 장사를 하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장24)
Naves Tharsis, principes tui in negotiatione tua; et repleta es et glorificata nimis in corde maris.
그리고 타르시스의 배들이 너의 물품들을 싣고 항해하였다. 이렇게 너는 너무 무겁게 가득 싣고 바다 한가운데로 나갔다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장25)
in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis.
너는 그 큰 지혜로 장사를 하여 재산을 늘리고는 그 재산 때문에 마음이 교만해졌다. (불가타 성경, 에제키엘서, 28장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION