라틴어 문장 검색

Idemque perenniter exercendo, ex nimia ejusdem petitione principii, nugatoria motio videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:30)
Illic cornix ventura prognosticans, nugatorio concitabatur garritu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:101)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)
Saltem non dubitare quin rex Henricus, pro sua in pacem propensione quam semper prae se tulerat, spectator tantum bellum futurus esset, et inter partes neutralis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:27)
Ac primum aestimo, quod haec nomina, quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari, diversae conditionis esse voluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:1)
nam et neutralis verbi declinatio activa est et communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud habere activi verbi declinationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 10412)
'soleo' enim neutrale est, quod caret praeterito.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4622)
'crustum' autem et 'crusta'. neutraliter dicimus de his quae comedi possunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1152)
nam munitio ipsa vallum dicitur neutraliter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1204)
tota res Vellei nugatoria est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 108:6)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 3:4)
' quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:3)
verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:1)
aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et glycerium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 142:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION