라틴어 문장 검색

Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini.
흰 나귀를 타고 가는 이들아 융단 위에 앉은 이들아 길을 걸어가는 이들아, 노래하여라. (불가타 성경, 판관기, 5장10)
Etsi ea quae proponis clara forte veritate niteantur, aliam tamen ex tui ipsius verbis tibi possum iustam recusationis causam opponere, quia, ut superior a me lata et a te approbata videtur sententia continere, magis in plebeio quam in nobili genere sedet laudanda probitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 9:2)
Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:4)
Circum tranquillae funduntur tempora flammae, Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis, Plurimaque effulget majestas numine toto.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:3)
Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:1)
Et quamuis eius uestis respersa minutim Pulueris imbre foret, non denigratur honestas Materie formeque decor, sed gramate multo Picturata nitet multoque superbit honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:6)
Hac igitur ueste uirgo nitet, immo uirago Glossat in hac mentem, uirge dans ocia, fabrum Induit et sparsam mentem componit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:1)
Hie tenebre lucent, hie lux tenebrescit et illic Nox cum luce nitet et lux cum nocte diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:3)
Lucis inoffense spacium fontemque nitoris, Quo radiant stelle, quo certant fulgure multo Astra poli propriumque diem sine fine perhennant, Quo celi faciem depingunt sidera, uirgo Exhilarata subit, hausto pro parte laboris Pondere, letaturque poli perflata sereno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:1)
Hic ardent Seraphin, flammata calore superne Lucis et eterni solis radiata nitore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:11)
Purpureis clauata notis niueumque colorem Intermixta rubet uestis candore represso, Qua mulier predicta nitet, cultusque fatetur Arbitrium mentis, mens ipsa uidetur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:7)
Hic uidet irrigui fontis radiare nitorem Qui prediues aquis, reliquo conspectior anne, Sidera luce domat, precellit mella sapore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:17)
in celum stellis radiantibus ardens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:2)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Assunt Rethorice cultus floresque colorum, Verba quibus stellata nitent, et sermo decorem Induit, et multo splendescit clausula luce.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION