라틴어 문장 검색

Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:3)
quin etiam totidem gemmarum insignia textis parietibus distincta micant, animasque colorum viventes liquido lux evomit alta profundo, ingens chrysolitus, nativo interlitus auro, hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, distantesque nitor medius variabat honores, hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi lumine vicino;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1245)
Nam qui spem suam totam atque fiduciam im meae fidei puritate disponit et importuna me non inquietat instantia, sed ex mea tantum liberalitate spem suam capere confidit effectum, magis apud me censetur id meritus impetrare quod cupit quam qui dictis expresse cordis mihi secreta vulgavit et totam spem suam in sermonis facundia collocavit, magis scilicet de proprii sermonis nitore ac verborum duplicitate quam de mei arbitrii sinceritate confisus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:4)
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen Condere, dum victa fatorum lege triumphans Nativum petiit coelum, et super aethera vectus Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:2)
O fuci nitor, o pulchri durate colores!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:2)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)
Vestis erat filo tenui contexta, colorem Non mentita suum nulloque sophismate uisum Decipit, immo rubor natiuus inhebriat illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:1)
Dextra manus triplicis speculi flamata nitore Splendet et in triplici speculo triplicata resultat Vitrea mollicies, que tactus abdicat omnem Insultum digitique leues uix sustinet ictus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:10)
Vnius speculi sese concedit in usum Attente Racio, speculo speculator in isto Causarum seriem, rerum scrutatur abissum, Subiecti formeque uidet connubia, cernit Oscula, que miscet concrecio, queue propinat Vnio natiua, formis subiecta maritans, Subiecti que forma facit, que perficit esse, Que rem conducit uel que perducit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:11)
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:6)
Quo modo mendicat alienum luna decorem, Cur a luce sua Phebe demissa parumper Detrimenta sue deplorat lucis, at infra Plenius exhausta, tocius luminis amplam Iacturam queritur, sed rursus fratris in igne Ardescens, nutrit attriti damna decoris, Perfectos tandem circumfert plena nitores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:9)
Qualiter in metro natiuas littera uires Perdit et ad tempus langet proscripta potestas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:25)
Exemplans auri speciem miraque polytus Arte iacet crinis, inuestit colla capillus In uultuque natat color igneus, ignis in ore Purpureus roseo uultum splendore colorat, Sed partim uultus candor peregrinus inheret Natiuoque suum certat miscere colorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:5)
Ergo themonem gemmarum sydus inaurat, Immo diem uerum reddit lux ista diesque Materialis hebet, nam lux natiua diei Lumen adoptiuum tantum miratur adorans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION