라틴어 문장 검색

Regina, consors eius, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret) beasset, parum apud eum potuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:5)
non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:9)
Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 4:3)
ego enim te scire ista melius quam me non fateor solum sed etiam facile patior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 74:1)
requiris etiam quemadmodum coeperim scribere, homo ut tibi videor severus, ut ipse fateor non ineptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:2)
illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:3)
et quamuis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 8:5)
Macedonum civitates quas regni mei fuisse fatemini non restituuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 324:1)
Miserere fatentis amores et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, neve merere meo subscribi causa sepulcro!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:17)
iam mistica bella Rem sapiunt, pugnas cum res non ipsa fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:9)
Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt, ea quae me movent.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:3)
Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 14:3)
versiculos, fateor, non cauta voce notavi, heu miser!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem3)
Mavortia plebes te dominum Bruto non indignante fatetur et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta libertas Romana pati, Stilichonis amori detulit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:100)
fremitus stagnis auditur in imis cunctaque prosiliunt cete terrenaque Nereus confert monstra suis et non aequare fatetur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:179)

SEARCH

MENU NAVIGATION