라틴어 문장 검색

cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum gravissimus extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto viderer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 1:2)
Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis amicitiam, tum etiam propter ante acte vite mee continentiam cognitam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 5:2)
quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:39)
Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:6)
hoc regi oportere ab anima, quae tamen ipsi nonnumquam compatitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:2)
Saltatrices tonsae, et crispantes pueri coma, epulantium cruditas, edentium ructus, ebriorum sitis, hesterna crapula, hodierna temulentia, repleta vomitu bibentium pocula majore odore ebrietatis, quam si recentia tantum vina flagrarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:31)
Aliis cruditas vocem simul rapuit et sensum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:13)
et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:14)
Helluones enim aut distenduntur cruditate usque ad periculum, aut plerumque solvuntur visceribus exinanitis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:16)
Nunc autem dum paulatim descendit esca, famem et cruditatem naturalis temperat providentia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:13)
Intemperantia enim accendit libidinem, cruditatem generat, corruptelam creat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:3)
licet nonnumquam studium relaxanti obrepat error.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 1:2)
Fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum, avida cruditate distentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 13:1)
Priora tam neglegenter aliunde excerpta, ut nonnumquam intellegi iam nequeant, nisi fontem ipsum adeas vel fragmenta quae praebent alio modo supplere coneris.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:8)
Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo quae pridem scierint non aspernentur quasi nota invulgataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION