-
Quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone quos noscitabat, ubinam ille esset (verbi gratia) honore suos antecellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 10:1)
-
"sed uxor eius Plotina, quaedam rarae fidei atque singularis pudicitiae femina, quae decimo partus stipendio viri familiam fundaverat, spretis atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis comes et infortunii socia, tonso capillo in masculinam faciem reformato habitu, pretiosissimis monilium et auro monetali zonis refertis incincta, inter ipsas custodientium militum manus et gladios nudos intrepida, cunctorum periculorum particeps et pro mariti salute pervigilem curam suscipiens, aerumnas assiduas ingenio masculo sustinebat."
- (아풀레이우스, 변신, 7권 5:14)
-
"Ad hunc modum vaticinata mulier acu crinali capite deprompta Thrasylli convulnerat tota lumina eumque prorsus exoculatum relinquens, dum dolore i nescio crapulam cum somno discutit, arrepto nudo I gladio quo se Tlepolemus solebat incingere, per mediam civitatem cursu furioso proripit se, procul dubio nescioquod scelus gestiens et recta monimentum mariti contendit."
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:91)
-
Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
- (아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
-
Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 6:1)
-
Visa animi, quas φαντασίασ philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non voluntatis sunt neque arbitrariae, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 16:2)
-
sed primo impetu caesi disiectique montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga flagitium.
- (코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장10)
-
Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces, praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur:
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 12:1)
-
Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur.
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 28:1)
-
sit suo similis patri Manlio et facile insciis noscitetur ab omnibus et pudicitiam suae matris indicet ore.
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6181)
-
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmis aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:4)
-
his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, aeternumque manus carpebant rite laborem.
- (가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:2)
-
conditores enim civitatis taurum in dexteram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7552)
-
incinctae pellibus nebridum scilicet.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3962)
-
cincti fulgentibus armis id est incincti et instructi.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)