라틴어 문장 검색

Dixit autem Moyses ad Dominum: " Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me".
모세가 주님께 아뢰었다. “보십시오, 당신께서는 저에게 ‘이 백성을 데리고 올라가거라.’ 하고 말씀하셨습니다. 그러나 당신께서는 저와 함께 누구를 보내실지 알려 주시지 않았습니다. 그러면서도 당신께서는 ‘나는 너를 이름까지도 잘 알뿐더러, 너는 내 눈에 든다.’고 하셨습니다. (불가타 성경, 탈출기, 33장12)
nosces inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 73:5)
cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:2)
sed saltem aliquid verisimile atque humanae rationi vicinum, nec sacrae fidei contrarium proponere libet, adversus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas noverunt, multosque facile assentatores inveniunt, cum fere omnes animales sint homines, ac paucissimi spirituales.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:9)
Audivimus de te quia vir potens et princeps tua sis in terra, et fidelis inventus ab universis qui te noverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:8)
Inveniat trunci cineres, et norit arenas, Ad quas, Magne, tuum referat caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:32)
quamlibet in multis positus noscere libellis, perque observatas inveniere notas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 136)
Hec igitur magis accedit propiusque iacentem Visitat et querit languoris semina, temptat Cuncta, locum, tempus, causam, sinctomata morbi Caute disquirens, cuius uestigia tandem Inuenit et Fronesim letargi sompnia passam Noscit, ut exterius languoris signa fatentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:4)
Re vera in tua persona nobilitari novit prudentia, et habitaculum invenerunt suavitatis eloquia, quod tam provide tamque prudenter tua novisti proponere iura.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:2)
Conceptus partusque modum floremque pudoris Intactum stupet admirans, non inuenit unde Sit matri que nulla uiri commercia nouit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:25)
Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:3)
Sapiens ergo eris, si istud studeas magno adipisci labore, quod cuncta bona quae in homine inveniuntur exornat et multos per sui potentiam in quolibet occultare novit excessus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:6)
Aius iste Loquens, cum eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen invenit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:10)
Noscas ergo primitus an morum me cultura destituat, et si meum inveneris genus ultra suam nobilitari naturam, nullatenus me debeas spe tui frustrare amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:4)
quo ita (ut placuit) maturato, Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum impatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus, centurias et manipulos capite intecto collustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans (ut erat sui arrogans aestimator) inveniri posse aliam viam, ducentem ad arduos clivos, praeter eam quam inspexere procursatores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION