라틴어 문장 검색

Haec per Armeniam notabiliter gesta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 1:1)
nam equidem hic Sabratae cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem.
(아풀레이우스, 변명 57:6)
Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:9)
Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 1:1)
Thraex et auriga, idem cantor atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat extructo plurifariam circo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 1:2)
et subinde matre etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 3:3)
"Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtivis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:47)
Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum ut se totum superflua eius effusione prolueret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:2)
ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
adde hue, si placet, unguentarios, saltatores totumque ludum talarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:12)
cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:5)
mutari possunt figurae horum corporum attractivorum pro lubitu, nec tamen partes additae vel subductae, cum sint a loco contactus remotae, augebunt notabiliter attractionis excessum qui ex contactu oritur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 3:13)
& ubi satis evacuantur soni notabiliter imminui solent; Ex. gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:2)
Nam fieri posset ut proportio illa in majoribus distantiis satis obtineret, at prope superficiem Planetae, ob inaequales particularum distantias & situs dissimiles, notabiliter erraret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION