라틴어 문장 검색

sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.
(아풀레이우스, 변명 100:12)
"Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:9)
sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:2)
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:1)
nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:2)
Haec Taurus dicere solitus, novicios sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 12:1)
' Respondi, inquit, ego 'putum' esse 'valde purum,' sicut novum ' novicium' dicimus et proprium ' propicium,' augere atque intendere volentes ' novi' et ' proprii' significationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 2:3)
Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno puri et puti, quae sit novicii et novi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 3:1)
nam, si esset puricium, tum sane videretur dici quasi novicium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 4:1)
Sed turba grammaticorum novicia κατ' ἀντίφρασιν, ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 6:2)
emplastrum enim dixit οὐθετέρωσ, non genere feminino, ut isti novicii semidocti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION