라틴어 문장 검색

Octies pro fratribus perversis, novies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus.
(CARMINA BURANA 4:1)
At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consule, Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus, Remos properavit alacrior, magisque laetus quod exercitum regebat Severus, nec discors nec arrogans, sed longa militiae frugalitate compertus, et eum recta praeeuntem secutus, ut ductorem morigerus miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 1:1)
Hac autem ratione summas pecuniarum ingentes corrogavit, ita ut civitas Londini (etiam illa aetate) novies mille libras et amplius contribuerint, praecipue a locupletioribus collatas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:7)
centies vicies atque octies unitate multiplicata nihil de priore quantitate mutabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:8)
In eo namque ordine numerorum, ubi extremus terminus lxxiiij pluralitate concluditur, sola invenitur una medietas, id est viij, quam si octies id est in semet ipsum multiplices lxiiij explicabit, atque idem reddent illi, qui super hanc meidetatem sunt, ut dudum hi, qui super duas positi, faciabant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 17:2)
iiij quater novies, qui inde procreantur, asseres nominati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:8)
octies enim viij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:15)
Nam quod fit ex duodecies sex, aequum est ei, quod fit ex octies viiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:10)
Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV, quae mensura octies efficit mille passus, sic veniunt quinque milia pedum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:5)
Nam et octies anno pullos educat, si est bona matrix;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:5)
se novies a divo Augusto in Germaniam missum plura consilio quam vi perfecisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장8)
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
hinc est quod habemus et novies Styx interfusa coercet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1278)
de his autem nascuntur alia, unde est et novies Styx interfusa coercet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3854)
novies styx interfusa quia qui altius de mundi ratione quaesiverunt, dicunt intra novem hos mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, id est Styx.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4391)

SEARCH

MENU NAVIGATION