라틴어 문장 검색

servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:2)
Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et vigentibus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:16)
Atque hoc fecisse manifesto videmus non tantum principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex servis suis quos et ipsi amicos suos vocarunt et aliis eodem illos nomine insignire permiserunt, non alio utentes vocabulo quam quod inter homines privatae fortunae receptum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 3:8)
Quid uero, si corpus spectes, imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:9)
Quid igitur, num imbecillum ac sine uiribus aestimandum est quod omnibus rebus constat esse praestantius?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:11)
nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:10)
— Quod uero quisque potest in eo ualidus, quod uero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:11)
Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit.
(카이사르, 아프리카 전기 94:1)
Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장5)
Commode vero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam varietate corpus moveat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장22)
Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장37)
Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장51)
Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장80)
4. Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장1)
eae vero, quae gignunt, inbecillos vixque vitales edunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION