라틴어 문장 검색

Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes.
메마른 땅에 내리쬐는 폭염과 같습니다. 당신께서 이방인들의 소란을 잠잠하게 하시어 폭염이 구름 그늘로 스러지듯 포악한 자들의 승리 노래가 스러지리이다. (불가타 성경, 이사야서, 25장5)
procul horruit Aeson excedens memoremque tulit sub nubibus umbram.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 869:2)
tanta vertigine pontus fervet, et inducta piceis e nubibus umbra omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:7)
an cum vulturibus volitans ignota per auras umbra repentinam traxit de nube figuram?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2136)
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:2)
Vocat ergo Noym, que preparet illi Numinis exemplar, humane mentis ydeam, Ad cuius formam formetur spiritus omni Munere uirtutum diues, qui, nube caduce Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:3)
utque comes radios per solis euntibus umbra est, cum latet hic pressus nubibus, illa fugit, mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 98)
nam pallentes umbrae sunt non ex nocte, sed ex nubibus factae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3572)
longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:25)
si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
vela secundis inflata notis ventos nimium timuere suos, nubibus ipsis inserta caput turris pluvio vapulat Austro, densasque nemus spargens umbras annosa videt robora frangi;
(세네카, 아가멤논 2:11)
Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media vocat:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:12)
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:6)
arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
내가 무지개를 구름 사이에 둘 것이니, 이것이 나와 땅 사이에 세우는 계약의 표징이 될 것이다. (불가타 성경, 창세기, 9장13)
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram".
무지개가 구름 사이로 드러나면, 나는 그것을 보고 하느님과 땅 위에 사는, 온갖 몸을 지닌 모든 생물 사이에 세워진 영원한 계약을 기억하겠다.” (불가타 성경, 창세기, 9장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION