라틴어 문장 검색

Idemque perenniter exercendo, ex nimia ejusdem petitione principii, nugatoria motio videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:30)
Illic cornix ventura prognosticans, nugatorio concitabatur garritu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:101)
Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:7)
Item fascinum appellatum quasi bascanum et fascinare esse quasi bascinare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 5:1)
Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:4)
ut in fascino, et fortificatione imaginationis, et consensu rerum ad distans, et transmissione impressionum a spiritu ad spiritum non minus quam a corpore ad corpus, et similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:3)
nam hederae indicant futurum poetam, ut "pastores hedera crescen- tem ornate poetam". baccar vero herba est quae fascinum pellit, ut "baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 194)
bacchare herba est ad depellendum fascinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 273)
tota res Vellei nugatoria est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 108:6)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
nam illud valde leve est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod is de commodis eorum mense Iunio laturus esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 3:4)
' quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:3)
verum haec tu quoque intellegis esse nugatoria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:1)
Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam fascini crederes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:13)
Profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semine, paulatim coepit inserere ano meo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION