라틴어 문장 검색

Euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo eis penitus resistente, magnarumque opum et procul a Sidoniis neque in societate cum Syria.
그리하여 그 다섯 사람은 길을 떠나 라이스에 다다랐다. 그들은 그곳 백성이 시돈인들의 방식으로 태평스럽게 사는 모습을 보았다. 조용하고 태평하게 사는 그들의 땅에는, 무슨 일로 남을 부끄럽게 만드는 권세가도 없었다. 그들은 시돈인들과도 멀리 떨어져 있을뿐더러 누구와도 접촉이 없었다. (불가타 성경, 판관기, 18장7)
sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 10:6)
Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia, aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes et pestilentias, asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 5:2)
Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 3:1)
"neminem tibi praetuli, nullas ad ullum peculiares litteras dedi:"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:2)
intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:2)
at contra nulli de nulla parte neque ullo tempore inane potest vacuum subsistere rei, quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:6)
sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:4)
Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:7)
labes non ulla pudoris, nullus amor, nec turpe viro servire precanti?'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 408:2)
sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:7)
Nulla est enim ullo in genere laus oratoris cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:7)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
quique etiam nascens ex virgine semine nullo, ante ullum tempus deus atque in tempore Christus, ad corpus quantum spectat, tu te ipse creasti;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum10)
nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION