라틴어 문장 검색

Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI43)
"Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:13)
"Is infans a tirunculo farris superficie quasi ad innoxios ictus provocato caecis occultisque vulneribus occiditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:15)
Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum visis irridentibus suis civibus id agere coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 126:7)
numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus, cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum visis irridentibus suis civibus id agere coepisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 126:6)
Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 22 13:2)
Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:1)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION