라틴어 문장 검색

Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt, membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata - ita animus atque mens viri prudentis, adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens, esse debet erecta, ardua, saepta solide, expedita in sollicitis, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum, quasi brachia et manus, protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 5:1)
nusquam et numquam excusatur quod deus damnat, nusquam et nunquam licet quod semper et ubique non licet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:9)
paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 3:2)
Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem et per Drusum saepe temptassem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 97:1)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 178:1)
itaque ait vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset veri et certi notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 138:2)
reversus est ad Iudam et dixit ei: " Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum ".
그는 유다에게 돌아가 말하였다. “그 여자를 찾지 못했네. 그리고 그곳 사람들이 ‘여기에는 신전 창녀가 없습니다.’ 하더군.” (불가타 성경, 창세기, 38장22)
Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim;
그 뒤를 이어 또 다른 가냘프고 아주 못생기고 마른 암소 일곱이 올라오는데, 그것들처럼 흉한 것은 이집트 온 땅에서 본 일이 없다. (불가타 성경, 창세기, 41장19)
Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est.
번갯불이 잇달아 번쩍이면서 우박이 내렸다. 이처럼 엄청난 우박은, 이집트에 나라가 선 뒤로 이집트 온 땅에 한 번도 내린 적이 없었다. (불가타 성경, 탈출기, 9장24)
Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
낮에는 구름 기둥이, 밤에는 불기둥이 백성 앞을 떠나지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 13장22)
Respondit Dominus: " Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum.
주님께서 말씀하셨다. “이제 내가 계약을 맺는다. 나는 세상 어느 곳에서도, 어떤 민족에게서도 일어난 적이 없는 기적들을 너의 온 백성 앞에서 일으키겠다. 너를 둘러싼 온 백성이 주님의 일을 보게 될 것이다. 내가 너와 함께 할 이 일은 참으로 놀라운 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 34장10)
Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
제단 위에서는 불이 꺼지지 않고 늘 타고 있어야 한다.’ (불가타 성경, 레위기, 6장6)
Dixit asina: " Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi ". At ille ait: " Numquam ".
나귀가 발라암에게 말하였다. “나는 이날까지 당신이 일생 동안 타고 다닌 나귀가 아닙니까? 내가 언제 당신께 이렇게 하는 버릇이라도 있었습니까?” 그가 “없었다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 민수기, 22장30)
et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae;
그러고 나서 성읍의 원로들은 늘 물이 흐르는 골짜기로 그 암송아지를 끌고 내려가, 갈지도 씨 뿌리지도 않은 그 시냇가에서 암송아지의 목을 꺾어야 한다. (불가타 성경, 신명기, 21장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION