라틴어 문장 검색

Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
온 진영에 소동이 벌어졌다. 유딧이 도착한다는 소문이 군사들의 천막 사이로 퍼졌기 때문이다. 유딧은 홀로페르네스에게 자기에 관하여 보고가 될 때까지 그의 천막 밖에 서 있었는데, 군사들이 와서 그를 에워쌌다. (불가타 성경, 유딧기, 10장18)
Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:8)
Cuius adventu nuntiato L.
(카이사르, 내란기, 1권 40:7)
Et priusquam ipsus nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit et in tabernaculum Cleandri - praetor hic regius erat - quarta vigilia pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 18:1)
Ille sollicitas, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur, num hostium recens nuntiaretur adventus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 6:1)
nam in Capitolio in honorem illius anseris, qui Gallorum nuntiarat adventum, positus fuerat anser argenteus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6554)
et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percunctarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 672:1)
ita Joannis praedicatio anteibat, adventum Domini nuntiando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:18)
Arbetio qui adventus barbarorum nuntiarent non exspectans dum adessent, licet sciret aspera orta bellorum, in occultas delatus insidias, stetit immobilis, malo repentino perculsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 7:1)
Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 9장5)
Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 4:1)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:1)
Seneca Lucilio suo salutem Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 771)
ille navem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 43)

SEARCH

MENU NAVIGATION