라틴어 문장 검색

Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
라오디케이아에 있는 형제들에게, 또 님파와 그의 집에 모이는 교회에 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:2)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
Quae rationabilis ratio, quae indiscreta indiscretio, quae indirecta dilectio ita in homine dormire coegit rationis scintillam, ut homo lethaeo sensualitatis poculo debriatus, in tuis legibus apostata fieret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 33:1)
Qui ebrietatis lethaeo flumine soporatur, perpetuatae sitis vexetur incendiis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:5)
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 6:1)
"Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:68)
"Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio."
(아풀레이우스, 변신, 5권224)
hos Nymphae pariunt, illum Venus aurea solum edidit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:42)
Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus frena regens tacito volvebat sidera curru.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:138)
nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor, si tacitus soli praetereare mihi?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus2)
oblatum sacris natalibus aurum vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae41)
attonitae stringebant vulnera Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae84)
rex ipse silentum Lethaeo vehitur curru lucemque timentes insolitam mirantur equi trepidoque volatu spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia31)
exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae, Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis errantes agitare feras primumque gementi Latonae struxere torum, cum lumina caeli parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia72)

SEARCH

MENU NAVIGATION