라틴어 문장 검색

dubium, nymphamne putant an scient Vestam, scisse sed ipse negat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권206)
Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput, at ruber hortorum custos nymphasque deasque captat et errantes fertque refertque pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권204)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
라오디케이아에 있는 형제들에게, 또 님파와 그의 집에 모이는 교회에 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
hīc erat templum Vestae, ubi Virginēs Vestālēs ignem perpetuum cūrābant;
여기는 웨스타의 여사제들이 영원히 계속되는 불을 보호하는 웨스타의 신전이 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Rōma19)
Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:2)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
Sic Alpheus oriens in Arcadia, cupidine fontis Arethusae captus, scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia proruit nymphae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 6:1)
"Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio."
(아풀레이우스, 변신, 5권224)
Minervae, Veneri Vestaeque Sanamem et cunctis, pro nefas!
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 2:3)
Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis et religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur, et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 1:1)
Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 10:1)
Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 12:1)
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION