라틴어 문장 검색

haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권259)
alii rusticis numinibus a pastoribus dicatum hoc asserunt carmen, ut Pani, faunis, nymphis ac satyris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 18)
Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae faunique satyrique et monticolae silvani:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:7)
me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 110)
Vos quoque , plebs superum , fauni satyrique laresque Fluminaque et nymphae semideumque genus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:6)
si Nymphae, Panisci etiam et Satyri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:4)
Bacchum in remotis carmina rupibus vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentis et auris capripedum Satyrorum acutas euhoe, recenti mens trepidat metu, plenoque Bacchi pectore turbidum laetatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 191)
convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권199)
Illum ruricolae, silvarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:8)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.
라오디케이아에 있는 형제들에게, 또 님파와 그의 집에 모이는 교회에 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
Legimus etiam in vita Pauli eremitae a beato scripta Hieronymo, satyrum beato apparuisse Antonio, qui adventum Salvatoris protestans ait sancto viro:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:1)
Cujus quidem satyri videlicet confessionem ac testimonium de Christo, longaevus viator admirans et gavisus, quod etiam monstra Christum praedicarent, et vehementer indignatus super duritia et caecitate Alexandriae, baculo statim humum percutiens, aiebat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:4)
Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit nympham, invitoque dat oscula ligno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:2)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION