라틴어 문장 검색

Exaudi orationem meam, Domine et clamorem meum auribus percipe Ad lacrimas meas ne obsurdescas quoniam advena ego sum apud te peregrinus sicut omnes patres mei.
제 기도를 들으소서, 주님. 제 부르짖음에 귀 기울이소서. 제 울음에 잠자코 계시지 마소서. 저는 당신 집에 사는 이방인, 제 조상들처럼 거류민일 따름입니다. (불가타 성경, 시편, 39장13)
Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi.
고집 센 딸은 철저하게 감시하여라. 그러지 않으면 그 애가 원수들 앞에서 너를 웃음거리로 만들리라. 또 동네의 소문과 주민들의 이야깃거리가 되어 큰 무리 앞에서 너를 부끄럽게 하리라. (불가타 성경, 집회서, 42장11)
Nunc autem adversus tam haereticorum quam philosophorum objectiones, pluribus de fide sanctae Trinitatis collectis atque expositis testimoniis, superest aperire, quibus rationibus defendi possit quod testimoniis confirmatum est. Omnis quippe controversia, ut in Rhetoricis suis Tullius meminit, aut in scripto, aut ratione versatur, et beato attestante Augustino, in omnibus auctoritatem humanae anteponi rationi convenit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:13)
His autem adversus Graecorum objectionem Spiritus responsis, libet etiam ex ipsorum doctoribus testimonia proferre quibus a Filio quoque Spiritum sanctum procedere doceant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:1)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:1)
militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans, quod cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querellas in eos motas aliquotiens obsurdescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:5)
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 12:1)
Cui obiectioni rex ipse nihil moratus respondit, si id contigerit Scotiam accessionis loco Angliae futurum, non Angliam Scotiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:6)
Verum nisi quis omnino oblitus fuerit eorum quae superius dicta sunt, huic objectioni (aut scrupulo potius) facile respondebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:8)
Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 3:2)
Oportuna, inquit Disarius, obiectio, sed ratio non obscura est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:1)
exuviasque petet quasi obiectio 'sed spoliatum linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura sepulcri':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6461)
varium et mutabile semper haec, sicut supra dictum est, obiectio est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5693)
periisse semel satis est quasi obiectio est, ut si dicatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1381)

SEARCH

MENU NAVIGATION