라틴어 문장 검색

David Iudica, Domine, iudicantes me impugna impugnantes me.
[다윗] 주님, 저와 다투는 자와 다투시고 저와 싸우는 자와 싸워 주소서. (불가타 성경, 시편, 35장1)
At Israel voto se Domino obligans ait: " Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ".
그래서 이스라엘은 주님께 서원하였다. “저 백성을 제 손에 넘겨주시면, 그들의 성읍들을 완전 봉헌물로 바치겠습니다.” (불가타 성경, 민수기, 21장2)
Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me quoniam in multis sunt adversum me.
나를 거슬러 일어난 싸움에서 나를 평화로 이끌어 구하시리니 많은 사람들이 나를 대적하여 늘어섰기 때문이네. (불가타 성경, 시편, 55장19)
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo tota die impugnans oppressit me.
하느님, 저에게 자비를 베푸소서. 사람들이 저를 짓밟고 온종일 몰아치며 억누릅니다. (불가타 성경, 시편, 56장2)
Ego eram pacificus cum loquebar, illi impugnabant me.
내가 평화를 바라고 이야기하면 저들은 전쟁만을 꾀하였다네. (불가타 성경, 시편, 120장7)
Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei.
말씀을 업신여기는 자는 멸망하고 계명을 두려워하는 이는 보상받는다. (불가타 성경, 잠언, 13장13)
sed saltem aliquid verisimile atque humanae rationi vicinum, nec sacrae fidei contrarium proponere libet, adversus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas noverunt, multosque facile assentatores inveniunt, cum fere omnes animales sint homines, ac paucissimi spirituales.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:9)
Hoc ergo tuo pectori volo semper esse affixum, Gualteri amice, quod si tali amor libramine uteretur ut nautas suos post multarum procellarum inundationem in quietis semper portum deduceret, me suae servitutis perpetuo vinculis obligarem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 2:1)
Si alterius igitur non es obligata amori, nulla te poterit ratio excusare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:48)
Sed etsi in veritate cognoscerem amori vos alterius obligari, et crederem vos amori minus idonee copulari, si meis possem vos sermonibus a tali copula removere, nunquam ex hoc credo amoris me praecepta corrumpere sed eius fideliter parere mandatis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:5)
Licet opinio vestra multis videatur rationibus impugnari, quia tamen omnimoda cernitur aequitate iuvari et rationabiliori firmitate vallari, meo iudicatur arbitrio comprobanda et tanquam subnixa veritate sequenda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 45:2)
Unde hoc tibi praeceptum semper servabis, amice, ut, quandocunque aliqua praesumptione cognoveris mulierem solidorum esse coacervationi sollicitam, inter ipsa cognitionis initia illam sis evitare sollicitus et eius te insidiis nullatenus obligare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:6)
Nam ubi feminam tanta libido detentat quod unius se non potest vinculis obligare sed plurium desiderat voluptatibus commisceri, ibi amor locum sibi valet nullatenus invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:10)
Est igitur quam plurimum a mulieribus praecavendum talibus se amatoribus obligare, quia non vera gaudia ex tali consequentur amore sed innumerosis angustiis et infinitis doloribus exponuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:13)
Et si mulier quidem tali errore prolapsa indigno se obligavit amanti, omni debet inniti labore improbum coamantem bonis moribus reformare et a male consuetis penitus revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION