-
maxime tamen eas, quae post eius obitum saeculis inauditae factae sunt, quibus nemo crederet nisi eas tuae assertionis irrefragabilis auctoritas roborasset.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:3)
-
XIII. Quod ut factum est, res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:1)
-
Inauditum videtur a saeculo aliquem in sua causa iudicem consistere, ideoque hic meas interponere partes recuso et alii personae istud committendum relinquo.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:2)
-
Inaudita et incognita verba profertis, et quae vix ab aliquo credibilia iudicantur.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:2)
-
Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita.
- (ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:6)
-
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
-
Neque enim ideo pudicitia coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis, quibus licet sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non oblitterat.
- (DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:28)
-
Cuius amorem, cuius gratiam, cuius amicitiam non corrumperent, non minuerent, non obliterarent?
- (DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:27)
-
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae, [0478A] Linguae femineae, Martis bellique prophetae, Vocis inauditae miracula voce canebant.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:12)
-
Diu multumque his usque diebus, ob inaudita et plurimum admiranda, saepius accensus sum desiderio ejusdem expeditionis et faciendae orationis illic, dum ferverem.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:2)
-
Solymanus autem duas acies praemissas intuens, frena sine tardatione laxat equi, laxantque sui et inaudita atque intolerabili vociferatione reddunt attonitos et stupefactos milites catholicos.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:3)
-
Hic autem summus sacerdos civitatis pecuniam inauditam ab eis receptam caute reposuit, Judaeos in spatiosissimo domus suae solaerio a specie comitis Emichonis et ejus sequacium constituit, ut illic in tutissimo ac firmissimo habitaculo salvi et sani remanerent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:4)
-
Mane autem facto, dux et exercitus illius exsurgentes, silvas immensas et inauditas regni Bulgarorum ingressi sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:4)
-
Statimque allata sunt Boemundo sicut Godefrido munera, miri et inauditi thesauri in auro et argento, vasa quoque pretiosa opere et decore, multoque ampliora quam ab aliquo possit aestimari.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:5)
-
«O fratres et filii charissimi, Antiochiam civitatem nimium [0457A] vicinam, ut compertum habemus, scitote fundatam murali munitione firmissimam, quae ferro vel jactu lapidis rescindi non potest, inauditi et insolubilis caementi opere, et mole magnorum lapidum constructa.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:3)