라틴어 문장 검색

Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis.
“너희는 광야에서 주 너희 하느님의 분노를 일으킨 일을 기억하여 잊지 마라. 너희가 이집트 땅에서 나와 이곳에 이를 때까지, 너희는 줄곧 주님을 거역해 왔다. (불가타 성경, 신명기, 9장7)
dum matris meminit obliuiscetur nouercae.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 3:8)
nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret, ut haec recentia quae meminero semper obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor, quom ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses - ut haec igitur omittam quae mihi tanti aestimanda sunt quanti vitam aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet declarationem amoris tui!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:1)
non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 2:4)
tanta torpedo invaserat animum ut, si principem eum fuisse ceteri non meminissent, ipse oblivisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장9)
Et Seneca epistolarum ait, "Iniurie oblivisci debemus, benefitiivero meminisse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 128:2)
proinde erecto animo capesseret vitam, neu patruum sibi Othonem fuisse aut oblivisceretur umquam aut nimium meminisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장11)
"Amyntan mea sententia fratresque eius absolve Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 9:4)
num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 9:2)
Sed tu qui huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:2)
Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit, officii meminisse."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:6)
meminisse necesse est Cicero cui placet obliviscitur, cui dolet meminit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5142)
nec veterum memini laetorve malorum nec meminisse volo victoriarum mearum quarum nullus oblivisci consuevit, nec laetor Troianorum malorum pro 'Troianis malis' quae nobis bellantibus pertulerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2801)
"Injuriæ oblivisci debemus, beneficii vero meminisse;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:18)
"Stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION