라틴어 문장 검색

Item ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 24:1)
Requiras, ne quid dicas obscurum vel ambiguum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 44:2)
Refrenari eciam debetlingua ut non loquatur obscura vel ambigua, sed clara et aperta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:42)
non enim dicere debemus verba obscura vel ambigua vel sophistica.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 13:3)
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 1:1)
Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui vere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter facit non quaeritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 12:1)
Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat, uestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 75장 1:2)
- ne virili sexui et interdum sacerdotibus de obscuris et ambiguis sciscitantibus facere videretur iniuriam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:9)
scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 215:1)
Item igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 167:2)
item igitur somniis, vaticina- tionibus, oraclis, quod erant multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 167:7)
iam te sequetur (currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos), iam proterva fronte petet Lalage maritum dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari, Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 55)
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:5)
Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:7)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION