라틴어 문장 검색

Est quippe fides existimatio rerum non apparentium, hoc est sensibus corporis non subjacentium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:3)
Fides quippe dicitur existimatio non apparentium, cognitio vero ipsarum rerum experientia per ipsam earum praesentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:9)
Est quippe fides existimatio rerum non apparentium, hoc est sensibus corporis non subjacentium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:17)
Mulier vero amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit, asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa vacare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:3)
Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:32)
Illa vero tristis et dolens, ab hoc vinculo maritali synodali lege soluta, in Siciliam navigio est reversa, rex vero ab ipsa die et deinceps in observantia indictae poenitentiae persistens, mira abstinentia et castimonia ab omnibus [0709C] illicitis corpus edomuit a Deo tactus et monitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:5)
Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:7)
nam iste etiam accidit cumulusmiseriae quod existimatione plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:40)
et sic est in omnibus existimationibus coniecturalibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:4)
Ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens observantiam divinorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:4)
Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 4:1)
Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 4:1)
cuius ego locum in illa re p., exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener pari, spero, honore et existimatione tueor.
(아풀레이우스, 변명 23:10)
si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.
(아풀레이우스, 변명 101:24)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION