라틴어 문장 검색

Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
nam petisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
(아풀레이우스, 변명 6:2)
quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto.
(아풀레이우스, 플로리다 13:2)
quod unctui, quod tersui, ipse praeministro;
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:6)
"Sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum, ac simul ex promptuario oleum unctui et lintea tersui et cetera huic eidem usui profer ociter et hospitem meum produc ad proximas balneas:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:17)
et iam erat in aspectu Messalina clamitabatque audiret Octaviae et Britannici matrem, cum obstrepere accusator, Silium et nuptias referens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장5)
Si elegos eius in manus sumpseris, leges opus tersum molle iucundum, et plane in Properti domo scriptum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:1)
elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque maxime videtur auctor Tibullus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:1)
in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 186:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION